The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yechezkel (Ezekiel) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxEze 1:1 - et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei

Unchecked Copy BoxEze 1:2 - in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin

Unchecked Copy BoxEze 1:3 - factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini

Unchecked Copy BoxEze 1:4 - et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis

Unchecked Copy BoxEze 1:5 - et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis

Unchecked Copy BoxEze 1:6 - et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni

Unchecked Copy BoxEze 1:7 - et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis

Unchecked Copy BoxEze 1:8 - et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant

Unchecked Copy BoxEze 1:9 - iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur

Unchecked Copy BoxEze 1:10 - similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor

Unchecked Copy BoxEze 1:11 - et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum

Unchecked Copy BoxEze 1:12 - et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent

Unchecked Copy BoxEze 1:13 - et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens

Unchecked Copy BoxEze 1:14 - et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis

Unchecked Copy BoxEze 1:15 - cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quattuor facies

Unchecked Copy BoxEze 1:16 - et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae

Unchecked Copy BoxEze 1:17 - per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent

Unchecked Copy BoxEze 1:18 - statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor

Unchecked Copy BoxEze 1:19 - cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae

Unchecked Copy BoxEze 1:20 - quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis

Unchecked Copy BoxEze 1:21 - cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus vitae erat in rotis

Unchecked Copy BoxEze 1:22 - et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper

Unchecked Copy BoxEze 1:23 - sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur

Unchecked Copy BoxEze 1:24 - et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum

Unchecked Copy BoxEze 1:25 - nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas

Unchecked Copy BoxEze 1:26 - et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper

Unchecked Copy BoxEze 1:27 - et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu

Unchecked Copy BoxEze 1:28 - velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic erat aspectus splendoris per gyrum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1