VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 11:1 - et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi
Unchecked Copy BoxEze 11:2 - dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
Unchecked Copy BoxEze 11:3 - dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes
Unchecked Copy BoxEze 11:4 - idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
Unchecked Copy BoxEze 11:5 - et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi
Unchecked Copy BoxEze 11:6 - plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis
Unchecked Copy BoxEze 11:7 - propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius
Unchecked Copy BoxEze 11:8 - gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 11:9 - et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia
Unchecked Copy BoxEze 11:10 - gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxEze 11:11 - haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos
Unchecked Copy BoxEze 11:12 - et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati
Unchecked Copy BoxEze 11:13 - et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 11:14 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 11:15 - fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem
Unchecked Copy BoxEze 11:16 - propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt
Unchecked Copy BoxEze 11:17 - propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 11:18 - et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa
Unchecked Copy BoxEze 11:19 - et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum
Unchecked Copy BoxEze 11:20 - ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
Unchecked Copy BoxEze 11:21 - quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 11:22 - et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea
Unchecked Copy BoxEze 11:23 - et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis
Unchecked Copy BoxEze 11:24 - et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram
Unchecked Copy BoxEze 11:25 - et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan