VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 12:1 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 12:2 - fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est
Unchecked Copy BoxEze 12:3 - tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est
Unchecked Copy BoxEze 12:4 - et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans
Unchecked Copy BoxEze 12:5 - ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
Unchecked Copy BoxEze 12:6 - in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel
Unchecked Copy BoxEze 12:7 - feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum
Unchecked Copy BoxEze 12:8 - et factus est sermo Domini ad me mane dicens
Unchecked Copy BoxEze 12:9 - fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis
Unchecked Copy BoxEze 12:10 - dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum
Unchecked Copy BoxEze 12:11 - dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt
Unchecked Copy BoxEze 12:12 - et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram
Unchecked Copy BoxEze 12:13 - et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur
Unchecked Copy BoxEze 12:14 - et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
Unchecked Copy BoxEze 12:15 - et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
Unchecked Copy BoxEze 12:16 - et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxEze 12:17 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 12:18 - fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe
Unchecked Copy BoxEze 12:19 - et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea
Unchecked Copy BoxEze 12:20 - et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxEze 12:21 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 12:22 - fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio
Unchecked Copy BoxEze 12:23 - ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis
Unchecked Copy BoxEze 12:24 - non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 12:25 - quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 12:26 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 12:27 - fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat
Unchecked Copy BoxEze 12:28 - propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan