VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 3:1 - et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
Unchecked Copy BoxEze 3:2 - et aperui os meum et cibavit me volumine illo
Unchecked Copy BoxEze 3:3 - et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce
Unchecked Copy BoxEze 3:4 - et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos
Unchecked Copy BoxEze 3:5 - non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 3:6 - neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
Unchecked Copy BoxEze 3:7 - domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
Unchecked Copy BoxEze 3:8 - ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum
Unchecked Copy BoxEze 3:9 - ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est
Unchecked Copy BoxEze 3:10 - et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi
Unchecked Copy BoxEze 3:11 - et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant
Unchecked Copy BoxEze 3:12 - et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo
Unchecked Copy BoxEze 3:13 - et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae
Unchecked Copy BoxEze 3:14 - spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me
Unchecked Copy BoxEze 3:15 - et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum
Unchecked Copy BoxEze 3:16 - cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 3:17 - fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me
Unchecked Copy BoxEze 3:18 - si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
Unchecked Copy BoxEze 3:19 - si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti
Unchecked Copy BoxEze 3:20 - sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram
Unchecked Copy BoxEze 3:21 - si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti
Unchecked Copy BoxEze 3:22 - et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum
Unchecked Copy BoxEze 3:23 - et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
Unchecked Copy BoxEze 3:24 - et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae
Unchecked Copy BoxEze 3:25 - et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum
Unchecked Copy BoxEze 3:26 - et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
Unchecked Copy BoxEze 3:27 - cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan