The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yechezkel (Ezekiel) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxEze 4:1 - et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem

Unchecked Copy BoxEze 4:2 - et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro

Unchecked Copy BoxEze 4:3 - et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel

Unchecked Copy BoxEze 4:4 - et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum

Unchecked Copy BoxEze 4:5 - ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel

Unchecked Copy BoxEze 4:6 - et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi

Unchecked Copy BoxEze 4:7 - et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam

Unchecked Copy BoxEze 4:8 - ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae

Unchecked Copy BoxEze 4:9 - et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud

Unchecked Copy BoxEze 4:10 - cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud

Unchecked Copy BoxEze 4:11 - et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud

Unchecked Copy BoxEze 4:12 - et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum

Unchecked Copy BoxEze 4:13 - et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos

Unchecked Copy BoxEze 4:14 - et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda

Unchecked Copy BoxEze 4:15 - et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo

Unchecked Copy BoxEze 4:16 - et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent

Unchecked Copy BoxEze 4:17 - ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization