The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yechezkel (Ezekiel) 45 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxEze 45:1 - cumque coeperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum

Unchecked Copy BoxEze 45:2 - et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum

Unchecked Copy BoxEze 45:3 - et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum

Unchecked Copy BoxEze 45:4 - sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis

Unchecked Copy BoxEze 45:5 - viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia

Unchecked Copy BoxEze 45:6 - et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israhel

Unchecked Copy BoxEze 45:7 - principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem

Unchecked Copy BoxEze 45:8 - de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus eorum

Unchecked Copy BoxEze 45:9 - haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus

Unchecked Copy BoxEze 45:10 - statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis

Unchecked Copy BoxEze 45:11 - oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori erit aequa libratio eorum

Unchecked Copy BoxEze 45:12 - siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient

Unchecked Copy BoxEze 45:13 - et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei

Unchecked Copy BoxEze 45:14 - mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum

Unchecked Copy BoxEze 45:15 - et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus

Unchecked Copy BoxEze 45:16 - omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel

Unchecked Copy BoxEze 45:17 - et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel

Unchecked Copy BoxEze 45:18 - haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium

Unchecked Copy BoxEze 45:19 - et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris

Unchecked Copy BoxEze 45:20 - et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo

Unchecked Copy BoxEze 45:21 - in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur

Unchecked Copy BoxEze 45:22 - et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato

Unchecked Copy BoxEze 45:23 - et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie

Unchecked Copy BoxEze 45:24 - et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet et olei hin per singula oephi

Unchecked Copy BoxEze 45:25 - septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1