The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PROS GALATAS (Galatians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGal 4:1 - dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
Unchecked Copy BoxGal 4:2 - sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
Unchecked Copy BoxGal 4:3 - ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
Unchecked Copy BoxGal 4:4 - at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
Unchecked Copy BoxGal 4:5 - ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
Unchecked Copy BoxGal 4:6 - quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
Unchecked Copy BoxGal 4:7 - itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
Unchecked Copy BoxGal 4:8 - sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
Unchecked Copy BoxGal 4:9 - nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
Unchecked Copy BoxGal 4:10 - dies observatis et menses et tempora et annos
Unchecked Copy BoxGal 4:11 - timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
Unchecked Copy BoxGal 4:12 - estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
Unchecked Copy BoxGal 4:13 - scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Unchecked Copy BoxGal 4:14 - et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
Unchecked Copy BoxGal 4:15 - ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
Unchecked Copy BoxGal 4:16 - ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
Unchecked Copy BoxGal 4:17 - aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
Unchecked Copy BoxGal 4:18 - bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
Unchecked Copy BoxGal 4:19 - filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
Unchecked Copy BoxGal 4:20 - vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
(Gen 21:8–21; Isa 54:1 )
Unchecked Copy BoxGal 4:21 - dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
Unchecked Copy BoxGal 4:22 - scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
Unchecked Copy BoxGal 4:23 - sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
Unchecked Copy BoxGal 4:24 - quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Unchecked Copy BoxGal 4:25 - Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Unchecked Copy BoxGal 4:26 - illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
Unchecked Copy BoxGal 4:27 - scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Unchecked Copy BoxGal 4:28 - nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Unchecked Copy BoxGal 4:29 - sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Unchecked Copy BoxGal 4:30 - sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
Unchecked Copy BoxGal 4:31 - itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization