Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PROS GALATAS (Galatians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(cf. Rom 4:1–25 )
Unchecked Copy BoxGal 3:1 - o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
Unchecked Copy BoxGal 3:2 - hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
Unchecked Copy BoxGal 3:3 - sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
Unchecked Copy BoxGal 3:4 - tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
Unchecked Copy BoxGal 3:5 - qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
Unchecked Copy BoxGal 3:6 - sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
Unchecked Copy BoxGal 3:7 - cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
Unchecked Copy BoxGal 3:8 - providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
Unchecked Copy BoxGal 3:9 - igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
Unchecked Copy BoxGal 3:10 - quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
Unchecked Copy BoxGal 3:11 - quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
Unchecked Copy BoxGal 3:12 - lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
Unchecked Copy BoxGal 3:13 - Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
Unchecked Copy BoxGal 3:14 - ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
(cf. Gen 12:1–3 )
Unchecked Copy BoxGal 3:15 - fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
Unchecked Copy BoxGal 3:16 - Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
Unchecked Copy BoxGal 3:17 - hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
Unchecked Copy BoxGal 3:18 - nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
Unchecked Copy BoxGal 3:19 - quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
Unchecked Copy BoxGal 3:20 - mediator autem unius non est Deus autem unus est
Unchecked Copy BoxGal 3:21 - lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
Unchecked Copy BoxGal 3:22 - sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
Unchecked Copy BoxGal 3:23 - prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
Unchecked Copy BoxGal 3:24 - itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
Unchecked Copy BoxGal 3:25 - at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
Unchecked Copy BoxGal 3:26 - omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxGal 3:27 - quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
Unchecked Copy BoxGal 3:28 - non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxGal 3:29 - si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization