VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Gen 2:4–9; Job 38:4–11; Jhn 1:1–5 )
Unchecked Copy BoxGen 1:1 - in principio creavit Deus caelum et terram
Unchecked Copy BoxGen 1:2 - terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
Unchecked Copy BoxGen 1:3 - dixitque Deus fiat lux et facta est lux
Unchecked Copy BoxGen 1:4 - et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
Unchecked Copy BoxGen 1:5 - appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
Unchecked Copy BoxGen 1:6 - dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
Unchecked Copy BoxGen 1:7 - et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
Unchecked Copy BoxGen 1:8 - vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
Unchecked Copy BoxGen 1:9 - dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
Unchecked Copy BoxGen 1:10 - et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
Unchecked Copy BoxGen 1:11 - et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
Unchecked Copy BoxGen 1:12 - et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
Unchecked Copy BoxGen 1:13 - factumque est vespere et mane dies tertius
Unchecked Copy BoxGen 1:14 - dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
Unchecked Copy BoxGen 1:15 - ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
Unchecked Copy BoxGen 1:16 - fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
Unchecked Copy BoxGen 1:17 - et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
Unchecked Copy BoxGen 1:18 - et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
Unchecked Copy BoxGen 1:19 - et factum est vespere et mane dies quartus
Unchecked Copy BoxGen 1:20 - dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
Unchecked Copy BoxGen 1:21 - creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
Unchecked Copy BoxGen 1:22 - benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
Unchecked Copy BoxGen 1:23 - et factum est vespere et mane dies quintus
Unchecked Copy BoxGen 1:24 - dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
Unchecked Copy BoxGen 1:25 - et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
Unchecked Copy BoxGen 1:26 - et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
Unchecked Copy BoxGen 1:27 - et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
Unchecked Copy BoxGen 1:28 - benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
Unchecked Copy BoxGen 1:29 - dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
Unchecked Copy BoxGen 1:30 - et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
Unchecked Copy BoxGen 1:31 - viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan