VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 13:1 - ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
Unchecked Copy BoxGen 13:2 - erat autem dives valde in possessione argenti et auri
Unchecked Copy BoxGen 13:3 - reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
Unchecked Copy BoxGen 13:4 - in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
Unchecked Copy BoxGen 13:5 - sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Unchecked Copy BoxGen 13:6 - nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
Unchecked Copy BoxGen 13:7 - unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
Unchecked Copy BoxGen 13:8 - dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
Unchecked Copy BoxGen 13:9 - ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
Unchecked Copy BoxGen 13:10 - elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
Unchecked Copy BoxGen 13:11 - elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
Unchecked Copy BoxGen 13:12 - Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
Unchecked Copy BoxGen 13:13 - homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
Unchecked Copy BoxGen 13:14 - dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
Unchecked Copy BoxGen 13:15 - omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
Unchecked Copy BoxGen 13:16 - faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
Unchecked Copy BoxGen 13:17 - surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
Unchecked Copy BoxGen 13:18 - movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan