VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 23:1 - vixit autem Sarra centum viginti septem annis
Unchecked Copy BoxGen 23:2 - et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
Unchecked Copy BoxGen 23:3 - cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
Unchecked Copy BoxGen 23:4 - advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
Unchecked Copy BoxGen 23:5 - responderuntque filii Heth
Unchecked Copy BoxGen 23:6 - audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
Unchecked Copy BoxGen 23:7 - surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
Unchecked Copy BoxGen 23:8 - dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
Unchecked Copy BoxGen 23:9 - ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
Unchecked Copy BoxGen 23:10 - habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
Unchecked Copy BoxGen 23:11 - nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
Unchecked Copy BoxGen 23:12 - adoravit Abraham coram populo terrae
Unchecked Copy BoxGen 23:13 - et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
Unchecked Copy BoxGen 23:14 - respondit Ephron
Unchecked Copy BoxGen 23:15 - domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
Unchecked Copy BoxGen 23:16 - quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
Unchecked Copy BoxGen 23:17 - confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
Unchecked Copy BoxGen 23:18 - Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
Unchecked Copy BoxGen 23:19 - atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 23:20 - et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan