VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Rom 5:12–21 )
Unchecked Copy BoxGen 3:1 - sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
Unchecked Copy BoxGen 3:2 - cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
Unchecked Copy BoxGen 3:3 - de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
Unchecked Copy BoxGen 3:4 - dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
Unchecked Copy BoxGen 3:5 - scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
Unchecked Copy BoxGen 3:6 - vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit
Unchecked Copy BoxGen 3:7 - et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
Unchecked Copy BoxGen 3:8 - et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
Unchecked Copy BoxGen 3:9 - vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
Unchecked Copy BoxGen 3:10 - qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me
Unchecked Copy BoxGen 3:11 - cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
Unchecked Copy BoxGen 3:12 - dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
Unchecked Copy BoxGen 3:13 - et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi
Unchecked Copy BoxGen 3:14 - et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
Unchecked Copy BoxGen 3:15 - inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
Unchecked Copy BoxGen 3:16 - mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
Unchecked Copy BoxGen 3:17 - ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
Unchecked Copy BoxGen 3:18 - spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
Unchecked Copy BoxGen 3:19 - in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
Unchecked Copy BoxGen 3:20 - et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium
Unchecked Copy BoxGen 3:21 - fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
Unchecked Copy BoxGen 3:22 - et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
Unchecked Copy BoxGen 3:23 - emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est
Unchecked Copy BoxGen 3:24 - eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan