VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 30:1 - cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
Unchecked Copy BoxGen 30:2 - cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
Unchecked Copy BoxGen 30:3 - at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
Unchecked Copy BoxGen 30:4 - deditque illi Balam in coniugium quae
Unchecked Copy BoxGen 30:5 - ingresso ad se viro concepit et peperit filium
Unchecked Copy BoxGen 30:6 - dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
Unchecked Copy BoxGen 30:7 - rursumque Bala concipiens peperit alterum
Unchecked Copy BoxGen 30:8 - pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
Unchecked Copy BoxGen 30:9 - sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
Unchecked Copy BoxGen 30:10 - qua post conceptum edente filium
Unchecked Copy BoxGen 30:11 - dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
Unchecked Copy BoxGen 30:12 - peperit quoque Zelpha alterum
Unchecked Copy BoxGen 30:13 - dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
Unchecked Copy BoxGen 30:14 - egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
Unchecked Copy BoxGen 30:15 - illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
Unchecked Copy BoxGen 30:16 - redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
Unchecked Copy BoxGen 30:17 - et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
Unchecked Copy BoxGen 30:18 - et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
Unchecked Copy BoxGen 30:19 - rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Unchecked Copy BoxGen 30:20 - et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
Unchecked Copy BoxGen 30:21 - post quem peperit filiam nomine Dinam
Unchecked Copy BoxGen 30:22 - recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius
Unchecked Copy BoxGen 30:23 - quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum
Unchecked Copy BoxGen 30:24 - et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
Unchecked Copy BoxGen 30:25 - nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam
Unchecked Copy BoxGen 30:26 - da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
Unchecked Copy BoxGen 30:27 - ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
Unchecked Copy BoxGen 30:28 - constitue mercedem tuam quam dem tibi
Unchecked Copy BoxGen 30:29 - at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
Unchecked Copy BoxGen 30:30 - modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
Unchecked Copy BoxGen 30:31 - dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
Unchecked Copy BoxGen 30:32 - gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
Unchecked Copy BoxGen 30:33 - respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
Unchecked Copy BoxGen 30:34 - dixit Laban gratum habeo quod petis
Unchecked Copy BoxGen 30:35 - et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
Unchecked Copy BoxGen 30:36 - et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius
Unchecked Copy BoxGen 30:37 - tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius
Unchecked Copy BoxGen 30:38 - posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent
Unchecked Copy BoxGen 30:39 - factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
Unchecked Copy BoxGen 30:40 - divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
Unchecked Copy BoxGen 30:41 - igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent
Unchecked Copy BoxGen 30:42 - quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob
Unchecked Copy BoxGen 30:43 - ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan