VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 42 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 42:1 - audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
Unchecked Copy BoxGen 42:2 - audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
Unchecked Copy BoxGen 42:3 - descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
Unchecked Copy BoxGen 42:4 - Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
Unchecked Copy BoxGen 42:5 - ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 42:6 - et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
Unchecked Copy BoxGen 42:7 - et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
Unchecked Copy BoxGen 42:8 - et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
Unchecked Copy BoxGen 42:9 - recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
Unchecked Copy BoxGen 42:10 - qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
Unchecked Copy BoxGen 42:11 - omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
Unchecked Copy BoxGen 42:12 - quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
Unchecked Copy BoxGen 42:13 - et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
Unchecked Copy BoxGen 42:14 - hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
Unchecked Copy BoxGen 42:15 - iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
Unchecked Copy BoxGen 42:16 - mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
Unchecked Copy BoxGen 42:17 - tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
Unchecked Copy BoxGen 42:18 - die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
Unchecked Copy BoxGen 42:19 - si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
Unchecked Copy BoxGen 42:20 - et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
Unchecked Copy BoxGen 42:21 - et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
Unchecked Copy BoxGen 42:22 - e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
Unchecked Copy BoxGen 42:23 - nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos
Unchecked Copy BoxGen 42:24 - avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
Unchecked Copy BoxGen 42:25 - tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
Unchecked Copy BoxGen 42:26 - at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
Unchecked Copy BoxGen 42:27 - apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
Unchecked Copy BoxGen 42:28 - dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
Unchecked Copy BoxGen 42:29 - veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
Unchecked Copy BoxGen 42:30 - locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae
Unchecked Copy BoxGen 42:31 - cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
Unchecked Copy BoxGen 42:32 - duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 42:33 - qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
Unchecked Copy BoxGen 42:34 - fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
Unchecked Copy BoxGen 42:35 - his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
Unchecked Copy BoxGen 42:36 - dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt
Unchecked Copy BoxGen 42:37 - cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
Unchecked Copy BoxGen 42:38 - at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan