VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 43 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 43:1 - interim fames omnem terram vehementer premebat
Unchecked Copy BoxGen 43:2 - consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
Unchecked Copy BoxGen 43:3 - respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
Unchecked Copy BoxGen 43:4 - si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria
Unchecked Copy BoxGen 43:5 - si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
Unchecked Copy BoxGen 43:6 - dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem
Unchecked Copy BoxGen 43:7 - at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum
Unchecked Copy BoxGen 43:8 - Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
Unchecked Copy BoxGen 43:9 - ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
Unchecked Copy BoxGen 43:10 - si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
Unchecked Copy BoxGen 43:11 - igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum
Unchecked Copy BoxGen 43:12 - pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit
Unchecked Copy BoxGen 43:13 - sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
Unchecked Copy BoxGen 43:14 - Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero
Unchecked Copy BoxGen 43:15 - tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
Unchecked Copy BoxGen 43:16 - quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
Unchecked Copy BoxGen 43:17 - fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
Unchecked Copy BoxGen 43:18 - ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
Unchecked Copy BoxGen 43:19 - quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
Unchecked Copy BoxGen 43:20 - locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas
Unchecked Copy BoxGen 43:21 - quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus
Unchecked Copy BoxGen 43:22 - sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris
Unchecked Copy BoxGen 43:23 - at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
Unchecked Copy BoxGen 43:24 - et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum
Unchecked Copy BoxGen 43:25 - illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem
Unchecked Copy BoxGen 43:26 - igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
Unchecked Copy BoxGen 43:27 - at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
Unchecked Copy BoxGen 43:28 - qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum
Unchecked Copy BoxGen 43:29 - adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
Unchecked Copy BoxGen 43:30 - festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
Unchecked Copy BoxGen 43:31 - rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
Unchecked Copy BoxGen 43:32 - quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
Unchecked Copy BoxGen 43:33 - sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
Unchecked Copy BoxGen 43:34 - sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan