VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ch 1:35–42 )
Unchecked Copy BoxGen 36:1 - hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
Unchecked Copy BoxGen 36:2 - Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
Unchecked Copy BoxGen 36:3 - Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
Unchecked Copy BoxGen 36:4 - peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
Unchecked Copy BoxGen 36:5 - Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 36:6 - tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
Unchecked Copy BoxGen 36:7 - divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
Unchecked Copy BoxGen 36:8 - habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
Unchecked Copy BoxGen 36:9 - hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
Unchecked Copy BoxGen 36:10 - et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
Unchecked Copy BoxGen 36:11 - fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
Unchecked Copy BoxGen 36:12 - erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
Unchecked Copy BoxGen 36:13 - filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
Unchecked Copy BoxGen 36:14 - isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
Unchecked Copy BoxGen 36:15 - hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
Unchecked Copy BoxGen 36:16 - dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
Unchecked Copy BoxGen 36:17 - hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
Unchecked Copy BoxGen 36:18 - hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
Unchecked Copy BoxGen 36:19 - isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
Unchecked Copy BoxGen 36:20 - isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
Unchecked Copy BoxGen 36:21 - Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
Unchecked Copy BoxGen 36:22 - facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
Unchecked Copy BoxGen 36:23 - et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
Unchecked Copy BoxGen 36:24 - et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
Unchecked Copy BoxGen 36:25 - habuitque filium Disan et filiam Oolibama
Unchecked Copy BoxGen 36:26 - et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
Unchecked Copy BoxGen 36:27 - hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
Unchecked Copy BoxGen 36:28 - habuit autem filios Disan Hus et Aran
Unchecked Copy BoxGen 36:29 - isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
Unchecked Copy BoxGen 36:30 - dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
Unchecked Copy BoxGen 36:31 - reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
Unchecked Copy BoxGen 36:32 - Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
Unchecked Copy BoxGen 36:33 - mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
Unchecked Copy BoxGen 36:34 - cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
Unchecked Copy BoxGen 36:35 - hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
Unchecked Copy BoxGen 36:36 - cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
Unchecked Copy BoxGen 36:37 - hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
Unchecked Copy BoxGen 36:38 - cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
Unchecked Copy BoxGen 36:39 - isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
Unchecked Copy BoxGen 36:40 - haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
Unchecked Copy BoxGen 36:41 - dux Oolibama dux Ela dux Phinon
Unchecked Copy BoxGen 36:42 - dux Cenez dux Theman dux Mabsar
Unchecked Copy BoxGen 36:43 - dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan