VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 6:1 - cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
Unchecked Copy BoxGen 6:2 - videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
Unchecked Copy BoxGen 6:3 - dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
Unchecked Copy BoxGen 6:4 - gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
Unchecked Copy BoxGen 6:5 - videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
Unchecked Copy BoxGen 6:6 - paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
Unchecked Copy BoxGen 6:7 - delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
Unchecked Copy BoxGen 6:8 - Noe vero invenit gratiam coram Domino
Unchecked Copy BoxGen 6:9 - hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
Unchecked Copy BoxGen 6:10 - et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
Unchecked Copy BoxGen 6:11 - corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
Unchecked Copy BoxGen 6:12 - cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
(Heb 11:7; 1Pe 3:20 )
Unchecked Copy BoxGen 6:13 - dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
Unchecked Copy BoxGen 6:14 - fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
Unchecked Copy BoxGen 6:15 - et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
Unchecked Copy BoxGen 6:16 - fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
Unchecked Copy BoxGen 6:17 - ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
Unchecked Copy BoxGen 6:18 - ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
Unchecked Copy BoxGen 6:19 - et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
Unchecked Copy BoxGen 6:20 - de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
Unchecked Copy BoxGen 6:21 - tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
Unchecked Copy BoxGen 6:22 - fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan