VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Hebræos (Hebrews) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Gen 14:17–20 )
Unchecked Copy BoxHeb 7:1 - hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
Unchecked Copy BoxHeb 7:2 - cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
Unchecked Copy BoxHeb 7:3 - sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
Unchecked Copy BoxHeb 7:4 - intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
Unchecked Copy BoxHeb 7:5 - et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
Unchecked Copy BoxHeb 7:6 - cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
Unchecked Copy BoxHeb 7:7 - sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
Unchecked Copy BoxHeb 7:8 - et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
Unchecked Copy BoxHeb 7:9 - et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
Unchecked Copy BoxHeb 7:10 - adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
(Psa 110:4 )
Unchecked Copy BoxHeb 7:11 - si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
Unchecked Copy BoxHeb 7:12 - translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
Unchecked Copy BoxHeb 7:13 - in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
Unchecked Copy BoxHeb 7:14 - manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
Unchecked Copy BoxHeb 7:15 - et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
Unchecked Copy BoxHeb 7:16 - qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
Unchecked Copy BoxHeb 7:17 - contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Unchecked Copy BoxHeb 7:18 - reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
Unchecked Copy BoxHeb 7:19 - nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
Unchecked Copy BoxHeb 7:20 - et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
Unchecked Copy BoxHeb 7:21 - hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
Unchecked Copy BoxHeb 7:22 - in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
Unchecked Copy BoxHeb 7:23 - et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
Unchecked Copy BoxHeb 7:24 - hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
Unchecked Copy BoxHeb 7:25 - unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
Unchecked Copy BoxHeb 7:26 - talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
Unchecked Copy BoxHeb 7:27 - qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
Unchecked Copy BoxHeb 7:28 - lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Hebrews Chapter 7 — Additional Translations: