VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 22:1 - onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
Unchecked Copy BoxIsa 22:2 - clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
Unchecked Copy BoxIsa 22:3 - cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
Unchecked Copy BoxIsa 22:4 - propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
Unchecked Copy BoxIsa 22:5 - dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
Unchecked Copy BoxIsa 22:6 - et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
Unchecked Copy BoxIsa 22:7 - et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
Unchecked Copy BoxIsa 22:8 - et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
Unchecked Copy BoxIsa 22:9 - et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
Unchecked Copy BoxIsa 22:10 - et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
Unchecked Copy BoxIsa 22:11 - et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
Unchecked Copy BoxIsa 22:12 - et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
Unchecked Copy BoxIsa 22:13 - et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
Unchecked Copy BoxIsa 22:14 - et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
Unchecked Copy BoxIsa 22:15 - haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
Unchecked Copy BoxIsa 22:16 - quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
Unchecked Copy BoxIsa 22:17 - ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
Unchecked Copy BoxIsa 22:18 - coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
Unchecked Copy BoxIsa 22:19 - et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
Unchecked Copy BoxIsa 22:20 - et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
Unchecked Copy BoxIsa 22:21 - et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
Unchecked Copy BoxIsa 22:22 - et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
Unchecked Copy BoxIsa 22:23 - et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
Unchecked Copy BoxIsa 22:24 - et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
Unchecked Copy BoxIsa 22:25 - in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan