VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 23:1 - onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
Unchecked Copy BoxIsa 23:2 - tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te
Unchecked Copy BoxIsa 23:3 - in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
Unchecked Copy BoxIsa 23:4 - erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines
Unchecked Copy BoxIsa 23:5 - cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro
Unchecked Copy BoxIsa 23:6 - transite maria ululate qui habitatis in insula
Unchecked Copy BoxIsa 23:7 - numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
Unchecked Copy BoxIsa 23:8 - quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
Unchecked Copy BoxIsa 23:9 - Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
Unchecked Copy BoxIsa 23:10 - transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi
Unchecked Copy BoxIsa 23:11 - manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
Unchecked Copy BoxIsa 23:12 - et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi
Unchecked Copy BoxIsa 23:13 - ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam
Unchecked Copy BoxIsa 23:14 - ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
Unchecked Copy BoxIsa 23:15 - et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis
Unchecked Copy BoxIsa 23:16 - sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
Unchecked Copy BoxIsa 23:17 - et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae
Unchecked Copy BoxIsa 23:18 - et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan