The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 28:1 - vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

Unchecked Copy BoxIsa 28:2 - ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

Unchecked Copy BoxIsa 28:3 - pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

Unchecked Copy BoxIsa 28:4 - et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

Unchecked Copy BoxIsa 28:5 - in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

Unchecked Copy BoxIsa 28:6 - et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

Unchecked Copy BoxIsa 28:7 - verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

Unchecked Copy BoxIsa 28:8 - omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

Unchecked Copy BoxIsa 28:9 - quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus

Unchecked Copy BoxIsa 28:10 - quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

Unchecked Copy BoxIsa 28:11 - in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

Unchecked Copy BoxIsa 28:12 - cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire

Unchecked Copy BoxIsa 28:13 - et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

Unchecked Copy BoxIsa 28:14 - propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem

Unchecked Copy BoxIsa 28:15 - dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

Unchecked Copy BoxIsa 28:16 - idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

Unchecked Copy BoxIsa 28:17 - et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt

Unchecked Copy BoxIsa 28:18 - et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

Unchecked Copy BoxIsa 28:19 - quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

Unchecked Copy BoxIsa 28:20 - coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest

Unchecked Copy BoxIsa 28:21 - sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

Unchecked Copy BoxIsa 28:22 - et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram

Unchecked Copy BoxIsa 28:23 - auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum

Unchecked Copy BoxIsa 28:24 - numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam

Unchecked Copy BoxIsa 28:25 - nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis

Unchecked Copy BoxIsa 28:26 - et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

Unchecked Copy BoxIsa 28:27 - non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo

Unchecked Copy BoxIsa 28:28 - panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum

Unchecked Copy BoxIsa 28:29 - et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1