The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 36:1 - et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas

Unchecked Copy BoxIsa 36:2 - et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis

Unchecked Copy BoxIsa 36:3 - et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis

Unchecked Copy BoxIsa 36:4 - et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis

Unchecked Copy BoxIsa 36:5 - aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me

Unchecked Copy BoxIsa 36:6 - ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo

Unchecked Copy BoxIsa 36:7 - quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis

Unchecked Copy BoxIsa 36:8 - et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum

Unchecked Copy BoxIsa 36:9 - et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus

Unchecked Copy BoxIsa 36:10 - et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam

Unchecked Copy BoxIsa 36:11 - et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum

Unchecked Copy BoxIsa 36:12 - et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum

Unchecked Copy BoxIsa 36:13 - et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum

Unchecked Copy BoxIsa 36:14 - haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos

Unchecked Copy BoxIsa 36:15 - et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum

Unchecked Copy BoxIsa 36:16 - nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae

Unchecked Copy BoxIsa 36:17 - donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum

Unchecked Copy BoxIsa 36:18 - ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum

Unchecked Copy BoxIsa 36:19 - ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea

Unchecked Copy BoxIsa 36:20 - quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea

Unchecked Copy BoxIsa 36:21 - et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

Unchecked Copy BoxIsa 36:22 - et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1