VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 57 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 57:1 - iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus
Unchecked Copy BoxIsa 57:2 - veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua
Unchecked Copy BoxIsa 57:3 - vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae
Unchecked Copy BoxIsa 57:4 - super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax
Unchecked Copy BoxIsa 57:5 - qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras
Unchecked Copy BoxIsa 57:6 - in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor
Unchecked Copy BoxIsa 57:7 - super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias
Unchecked Copy BoxIsa 57:8 - et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta
Unchecked Copy BoxIsa 57:9 - et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos
Unchecked Copy BoxIsa 57:10 - in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti
Unchecked Copy BoxIsa 57:11 - pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es
Unchecked Copy BoxIsa 57:12 - ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi
Unchecked Copy BoxIsa 57:13 - cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum
Unchecked Copy BoxIsa 57:14 - et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei
Unchecked Copy BoxIsa 57:15 - quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum
Unchecked Copy BoxIsa 57:16 - non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam
Unchecked Copy BoxIsa 57:17 - propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui
Unchecked Copy BoxIsa 57:18 - vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius
Unchecked Copy BoxIsa 57:19 - creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum
Unchecked Copy BoxIsa 57:20 - impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum
Unchecked Copy BoxIsa 57:21 - non est pax dixit Deus meus impiis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan