The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 65 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 65:1 - quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum

Unchecked Copy BoxIsa 65:2 - expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas

Unchecked Copy BoxIsa 65:3 - populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres

Unchecked Copy BoxIsa 65:4 - qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

Unchecked Copy BoxIsa 65:5 - qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die

Unchecked Copy BoxIsa 65:6 - ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum

Unchecked Copy BoxIsa 65:7 - iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum

Unchecked Copy BoxIsa 65:8 - haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum

Unchecked Copy BoxIsa 65:9 - et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi

Unchecked Copy BoxIsa 65:10 - et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me

Unchecked Copy BoxIsa 65:11 - et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam

Unchecked Copy BoxIsa 65:12 - numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis

Unchecked Copy BoxIsa 65:13 - propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis

Unchecked Copy BoxIsa 65:14 - ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis

Unchecked Copy BoxIsa 65:15 - et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio

Unchecked Copy BoxIsa 65:16 - in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris

Unchecked Copy BoxIsa 65:17 - ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

Unchecked Copy BoxIsa 65:18 - sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium

Unchecked Copy BoxIsa 65:19 - et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris

Unchecked Copy BoxIsa 65:20 - non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit

Unchecked Copy BoxIsa 65:21 - et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum

Unchecked Copy BoxIsa 65:22 - non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

Unchecked Copy BoxIsa 65:23 - electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis

Unchecked Copy BoxIsa 65:24 - eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

Unchecked Copy BoxIsa 65:25 - lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1