The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shoftim (Judges) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJdg 2:1 - ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum

Unchecked Copy BoxJdg 2:2 - ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis

Unchecked Copy BoxJdg 2:3 - quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam

Unchecked Copy BoxJdg 2:4 - cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt

Unchecked Copy BoxJdg 2:5 - et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino

Unchecked Copy BoxJdg 2:6 - dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam

Unchecked Copy BoxJdg 2:7 - servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israhel

Unchecked Copy BoxJdg 2:8 - mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum

Unchecked Copy BoxJdg 2:9 - et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas

Unchecked Copy BoxJdg 2:10 - omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel

Unchecked Copy BoxJdg 2:11 - feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim

Unchecked Copy BoxJdg 2:12 - ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum

Unchecked Copy BoxJdg 2:13 - dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth

Unchecked Copy BoxJdg 2:14 - iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis

Unchecked Copy BoxJdg 2:15 - sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt

Unchecked Copy BoxJdg 2:16 - suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt

Unchecked Copy BoxJdg 2:17 - fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria

Unchecked Copy BoxJdg 2:18 - cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium

Unchecked Copy BoxJdg 2:19 - postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant

Unchecked Copy BoxJdg 2:20 - iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit

Unchecked Copy BoxJdg 2:21 - et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est

Unchecked Copy BoxJdg 2:22 - ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non

Unchecked Copy BoxJdg 2:23 - dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1