The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shoftim (Judges) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJdg 5:1 - cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes
Unchecked Copy BoxJdg 5:2 - qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino
Unchecked Copy BoxJdg 5:3 - audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 5:4 - Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis
Unchecked Copy BoxJdg 5:5 - montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 5:6 - in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios
Unchecked Copy BoxJdg 5:7 - cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 5:8 - nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 5:9 - cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino
Unchecked Copy BoxJdg 5:10 - qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini
Unchecked Copy BoxJdg 5:11 - ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
Unchecked Copy BoxJdg 5:12 - surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem
Unchecked Copy BoxJdg 5:13 - salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit
Unchecked Copy BoxJdg 5:14 - ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum
Unchecked Copy BoxJdg 5:15 - duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
Unchecked Copy BoxJdg 5:16 - quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
Unchecked Copy BoxJdg 5:17 - Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur
Unchecked Copy BoxJdg 5:18 - Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome
Unchecked Copy BoxJdg 5:19 - venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
Unchecked Copy BoxJdg 5:20 - de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
Unchecked Copy BoxJdg 5:21 - torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos
Unchecked Copy BoxJdg 5:22 - ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium
Unchecked Copy BoxJdg 5:23 - maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius
Unchecked Copy BoxJdg 5:24 - benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo
Unchecked Copy BoxJdg 5:25 - aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum
Unchecked Copy BoxJdg 5:26 - sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans
Unchecked Copy BoxJdg 5:27 - inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
Unchecked Copy BoxJdg 5:28 - per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius
Unchecked Copy BoxJdg 5:29 - una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit
Unchecked Copy BoxJdg 5:30 - forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur
Unchecked Copy BoxJdg 5:31 - sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent [Vulgate 5:32] quievitque terra per quadraginta annos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization