VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 2:1 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxJer 2:2 - vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur
Unchecked Copy BoxJer 2:3 - sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 2:4 - audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel
Unchecked Copy BoxJer 2:5 - haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt
Unchecked Copy BoxJer 2:6 - et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
Unchecked Copy BoxJer 2:7 - et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem
Unchecked Copy BoxJer 2:8 - sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
Unchecked Copy BoxJer 2:9 - propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo
Unchecked Copy BoxJer 2:10 - transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
Unchecked Copy BoxJer 2:11 - si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
Unchecked Copy BoxJer 2:12 - obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini vehementer dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 2:13 - duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas
Unchecked Copy BoxJer 2:14 - numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam
Unchecked Copy BoxJer 2:15 - super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis
Unchecked Copy BoxJer 2:16 - filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem
Unchecked Copy BoxJer 2:17 - numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam
Unchecked Copy BoxJer 2:18 - et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
Unchecked Copy BoxJer 2:19 - arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum
Unchecked Copy BoxJer 2:20 - a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix
Unchecked Copy BoxJer 2:21 - ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
Unchecked Copy BoxJer 2:22 - si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
Unchecked Copy BoxJer 2:23 - quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas
Unchecked Copy BoxJer 2:24 - onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam
Unchecked Copy BoxJer 2:25 - prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo
Unchecked Copy BoxJer 2:26 - quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum
Unchecked Copy BoxJer 2:27 - dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos
Unchecked Copy BoxJer 2:28 - ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda
Unchecked Copy BoxJer 2:29 - quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 2:30 - frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator
Unchecked Copy BoxJer 2:31 - generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te
Unchecked Copy BoxJer 2:32 - numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
Unchecked Copy BoxJer 2:33 - quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
Unchecked Copy BoxJer 2:34 - et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi
Unchecked Copy BoxJer 2:35 - et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
Unchecked Copy BoxJer 2:36 - quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur
Unchecked Copy BoxJer 2:37 - nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan