VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 39 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ki 25:1–12; Jer 52:4–16 )
Unchecked Copy BoxJer 39:1 - anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
Unchecked Copy BoxJer 39:2 - undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas
Unchecked Copy BoxJer 39:3 - et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 39:4 - cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
Unchecked Copy BoxJer 39:5 - persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
Unchecked Copy BoxJer 39:6 - et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 39:7 - oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 39:8 - domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt
Unchecked Copy BoxJer 39:9 - et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 39:10 - et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa
Unchecked Copy BoxJer 39:11 - praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens
Unchecked Copy BoxJer 39:12 - tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei
Unchecked Copy BoxJer 39:13 - misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 39:14 - miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo
Unchecked Copy BoxJer 39:15 - ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens
Unchecked Copy BoxJer 39:16 - vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
Unchecked Copy BoxJer 39:17 - et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas
Unchecked Copy BoxJer 39:18 - sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan