VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 50 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 50:1 - verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae
Unchecked Copy BoxJer 50:2 - adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
Unchecked Copy BoxJer 50:3 - quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt
Unchecked Copy BoxJer 50:4 - in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent
Unchecked Copy BoxJer 50:5 - in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur
Unchecked Copy BoxJer 50:6 - grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui
Unchecked Copy BoxJer 50:7 - omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino
Unchecked Copy BoxJer 50:8 - recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges
Unchecked Copy BoxJer 50:9 - quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua
Unchecked Copy BoxJer 50:10 - et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 50:11 - quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri
Unchecked Copy BoxJer 50:12 - confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
Unchecked Copy BoxJer 50:13 - ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius
Unchecked Copy BoxJer 50:14 - praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
Unchecked Copy BoxJer 50:15 - clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
Unchecked Copy BoxJer 50:16 - disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
Unchecked Copy BoxJer 50:17 - grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 50:18 - propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur
Unchecked Copy BoxJer 50:19 - et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
Unchecked Copy BoxJer 50:20 - in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero
Unchecked Copy BoxJer 50:21 - super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi
Unchecked Copy BoxJer 50:22 - vox belli in terra et contritio magna
Unchecked Copy BoxJer 50:23 - quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
Unchecked Copy BoxJer 50:24 - inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti
Unchecked Copy BoxJer 50:25 - aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
Unchecked Copy BoxJer 50:26 - venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum
Unchecked Copy BoxJer 50:27 - dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
Unchecked Copy BoxJer 50:28 - vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
Unchecked Copy BoxJer 50:29 - adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel
Unchecked Copy BoxJer 50:30 - idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 50:31 - ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae
Unchecked Copy BoxJer 50:32 - et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius
Unchecked Copy BoxJer 50:33 - haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
Unchecked Copy BoxJer 50:34 - redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 50:35 - gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
Unchecked Copy BoxJer 50:36 - gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt
Unchecked Copy BoxJer 50:37 - gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur
Unchecked Copy BoxJer 50:38 - siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
Unchecked Copy BoxJer 50:39 - propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
Unchecked Copy BoxJer 50:40 - sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis
Unchecked Copy BoxJer 50:41 - ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae
Unchecked Copy BoxJer 50:42 - arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon
Unchecked Copy BoxJer 50:43 - audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
Unchecked Copy BoxJer 50:44 - ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
Unchecked Copy BoxJer 50:45 - propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum
Unchecked Copy BoxJer 50:46 - a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan