The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Gen. 1:1—2:3 )
Unchecked Copy BoxJhn 1:1 - in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
Unchecked Copy BoxJhn 1:2 - hoc erat in principio apud Deum
Unchecked Copy BoxJhn 1:3 - omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
Unchecked Copy BoxJhn 1:4 - in ipso vita erat et vita erat lux hominum
Unchecked Copy BoxJhn 1:5 - et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
Unchecked Copy BoxJhn 1:6 - fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
Unchecked Copy BoxJhn 1:7 - hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
Unchecked Copy BoxJhn 1:8 - non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
Unchecked Copy BoxJhn 1:9 - erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
Unchecked Copy BoxJhn 1:10 - in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
Unchecked Copy BoxJhn 1:11 - in propria venit et sui eum non receperunt
Unchecked Copy BoxJhn 1:12 - quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
Unchecked Copy BoxJhn 1:13 - qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
Unchecked Copy BoxJhn 1:14 - et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
Unchecked Copy BoxJhn 1:15 - Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
Unchecked Copy BoxJhn 1:16 - et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
Unchecked Copy BoxJhn 1:17 - quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
Unchecked Copy BoxJhn 1:18 - Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
(Matt. 3:1–12; Mark 1:1–8; Luke 3:1–20 )
Unchecked Copy BoxJhn 1:19 - et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
Unchecked Copy BoxJhn 1:20 - et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
Unchecked Copy BoxJhn 1:21 - et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
Unchecked Copy BoxJhn 1:22 - dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
Unchecked Copy BoxJhn 1:23 - ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
Unchecked Copy BoxJhn 1:24 - et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
Unchecked Copy BoxJhn 1:25 - et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
Unchecked Copy BoxJhn 1:26 - respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
Unchecked Copy BoxJhn 1:27 - ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
Unchecked Copy BoxJhn 1:28 - haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
(Matt. 3:13–17; Mark 1:9–11; Luke 3:21, 22 )
Unchecked Copy BoxJhn 1:29 - altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
Unchecked Copy BoxJhn 1:30 - hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
Unchecked Copy BoxJhn 1:31 - et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
Unchecked Copy BoxJhn 1:32 - et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
Unchecked Copy BoxJhn 1:33 - et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
Unchecked Copy BoxJhn 1:34 - et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
Unchecked Copy BoxJhn 1:35 - altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
Unchecked Copy BoxJhn 1:36 - et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
Unchecked Copy BoxJhn 1:37 - et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
Unchecked Copy BoxJhn 1:38 - conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
Unchecked Copy BoxJhn 1:39 - dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
Unchecked Copy BoxJhn 1:40 - erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
Unchecked Copy BoxJhn 1:41 - invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
Unchecked Copy BoxJhn 1:42 - et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
Unchecked Copy BoxJhn 1:43 - in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
Unchecked Copy BoxJhn 1:44 - erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
Unchecked Copy BoxJhn 1:45 - invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
Unchecked Copy BoxJhn 1:46 - et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
Unchecked Copy BoxJhn 1:47 - vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
Unchecked Copy BoxJhn 1:48 - dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
Unchecked Copy BoxJhn 1:49 - respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
Unchecked Copy BoxJhn 1:50 - respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
Unchecked Copy BoxJhn 1:51 - et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization