The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 26:6–13; Mar 14:3–9 )
Unchecked Copy BoxJhn 12:1 - Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
Unchecked Copy BoxJhn 12:2 - fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
Unchecked Copy BoxJhn 12:3 - Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
Unchecked Copy BoxJhn 12:4 - dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
Unchecked Copy BoxJhn 12:5 - quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
Unchecked Copy BoxJhn 12:6 - dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
Unchecked Copy BoxJhn 12:7 - dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
Unchecked Copy BoxJhn 12:8 - pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
Unchecked Copy BoxJhn 12:9 - cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
Unchecked Copy BoxJhn 12:10 - cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
Unchecked Copy BoxJhn 12:11 - quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
(Mat 21:1–11; Mar 11:1–11; Luk 19:28–40 )
Unchecked Copy BoxJhn 12:12 - in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
Unchecked Copy BoxJhn 12:13 - acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
Unchecked Copy BoxJhn 12:14 - et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
Unchecked Copy BoxJhn 12:15 - noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
Unchecked Copy BoxJhn 12:16 - haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
Unchecked Copy BoxJhn 12:17 - testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
Unchecked Copy BoxJhn 12:18 - propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
Unchecked Copy BoxJhn 12:19 - Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
Unchecked Copy BoxJhn 12:20 - erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
Unchecked Copy BoxJhn 12:21 - hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
Unchecked Copy BoxJhn 12:22 - venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Unchecked Copy BoxJhn 12:23 - Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
Unchecked Copy BoxJhn 12:24 - amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
Unchecked Copy BoxJhn 12:25 - ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
Unchecked Copy BoxJhn 12:26 - si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
Unchecked Copy BoxJhn 12:27 - nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
Unchecked Copy BoxJhn 12:28 - Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
Unchecked Copy BoxJhn 12:29 - turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
Unchecked Copy BoxJhn 12:30 - respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
Unchecked Copy BoxJhn 12:31 - nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
Unchecked Copy BoxJhn 12:32 - et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
Unchecked Copy BoxJhn 12:33 - hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
Unchecked Copy BoxJhn 12:34 - respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
Unchecked Copy BoxJhn 12:35 - dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
Unchecked Copy BoxJhn 12:36 - dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
Unchecked Copy BoxJhn 12:37 - cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
Unchecked Copy BoxJhn 12:38 - ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
Unchecked Copy BoxJhn 12:39 - propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
Unchecked Copy BoxJhn 12:40 - excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
Unchecked Copy BoxJhn 12:41 - haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
Unchecked Copy BoxJhn 12:42 - verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
Unchecked Copy BoxJhn 12:43 - dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
Unchecked Copy BoxJhn 12:44 - Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
Unchecked Copy BoxJhn 12:45 - et qui videt me videt eum qui misit me
Unchecked Copy BoxJhn 12:46 - ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
Unchecked Copy BoxJhn 12:47 - et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
Unchecked Copy BoxJhn 12:48 - qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
Unchecked Copy BoxJhn 12:49 - quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
Unchecked Copy BoxJhn 12:50 - et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization