The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 26:47–56; Mar 14:43–52; Luk 22:47–53 )
Unchecked Copy BoxJhn 18:1 - haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
Unchecked Copy BoxJhn 18:2 - sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
Unchecked Copy BoxJhn 18:3 - Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
Unchecked Copy BoxJhn 18:4 - Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
Unchecked Copy BoxJhn 18:5 - responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
Unchecked Copy BoxJhn 18:6 - ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
Unchecked Copy BoxJhn 18:7 - iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
Unchecked Copy BoxJhn 18:8 - respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
Unchecked Copy BoxJhn 18:9 - ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
Unchecked Copy BoxJhn 18:10 - Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
Unchecked Copy BoxJhn 18:11 - dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
Unchecked Copy BoxJhn 18:12 - cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
Unchecked Copy BoxJhn 18:13 - et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
Unchecked Copy BoxJhn 18:14 - erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
(Mat 26:69–75; Mar 14:66–72; Luk 22:54–62 )
Unchecked Copy BoxJhn 18:15 - sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
Unchecked Copy BoxJhn 18:16 - Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
Unchecked Copy BoxJhn 18:17 - dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
Unchecked Copy BoxJhn 18:18 - stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
Unchecked Copy BoxJhn 18:19 - pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
Unchecked Copy BoxJhn 18:20 - respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
Unchecked Copy BoxJhn 18:21 - quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
Unchecked Copy BoxJhn 18:22 - haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
Unchecked Copy BoxJhn 18:23 - respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
Unchecked Copy BoxJhn 18:24 - et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
Unchecked Copy BoxJhn 18:25 - erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
Unchecked Copy BoxJhn 18:26 - dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
Unchecked Copy BoxJhn 18:27 - iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
(Mat 27:1, 2, 11–14; Mar 15:1–5; Luk 23:1–5 )
Unchecked Copy BoxJhn 18:28 - adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
Unchecked Copy BoxJhn 18:29 - exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
Unchecked Copy BoxJhn 18:30 - responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
Unchecked Copy BoxJhn 18:31 - dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
Unchecked Copy BoxJhn 18:32 - ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
Unchecked Copy BoxJhn 18:33 - introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
Unchecked Copy BoxJhn 18:34 - et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
Unchecked Copy BoxJhn 18:35 - respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
Unchecked Copy BoxJhn 18:36 - respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
Unchecked Copy BoxJhn 18:37 - dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
Unchecked Copy BoxJhn 18:38 - dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
(Mat 27:15–23; Mar 15:6–14; Luk 23:13–23 )
Unchecked Copy BoxJhn 18:39 - est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
Unchecked Copy BoxJhn 18:40 - clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization