VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 10:1 - taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
Unchecked Copy BoxJob 10:2 - dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
Unchecked Copy BoxJob 10:3 - numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
Unchecked Copy BoxJob 10:4 - numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
Unchecked Copy BoxJob 10:5 - numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
Unchecked Copy BoxJob 10:6 - ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
Unchecked Copy BoxJob 10:7 - et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
Unchecked Copy BoxJob 10:8 - manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
Unchecked Copy BoxJob 10:9 - memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
Unchecked Copy BoxJob 10:10 - nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
Unchecked Copy BoxJob 10:11 - pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
Unchecked Copy BoxJob 10:12 - vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
Unchecked Copy BoxJob 10:13 - licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
Unchecked Copy BoxJob 10:14 - si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
Unchecked Copy BoxJob 10:15 - et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
Unchecked Copy BoxJob 10:16 - et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
Unchecked Copy BoxJob 10:17 - instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
Unchecked Copy BoxJob 10:18 - quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
Unchecked Copy BoxJob 10:19 - fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
Unchecked Copy BoxJob 10:20 - numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
Unchecked Copy BoxJob 10:21 - antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
Unchecked Copy BoxJob 10:22 - terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan