VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 20:1 - respondens autem Sophar Naamathites dixit
Unchecked Copy BoxJob 20:2 - idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
Unchecked Copy BoxJob 20:3 - doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
Unchecked Copy BoxJob 20:4 - hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
Unchecked Copy BoxJob 20:5 - quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
Unchecked Copy BoxJob 20:6 - si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
Unchecked Copy BoxJob 20:7 - quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
Unchecked Copy BoxJob 20:8 - velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
Unchecked Copy BoxJob 20:9 - oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
Unchecked Copy BoxJob 20:10 - filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
Unchecked Copy BoxJob 20:11 - ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
Unchecked Copy BoxJob 20:12 - cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
Unchecked Copy BoxJob 20:13 - parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
Unchecked Copy BoxJob 20:14 - panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
Unchecked Copy BoxJob 20:15 - divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
Unchecked Copy BoxJob 20:16 - caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
Unchecked Copy BoxJob 20:17 - non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
Unchecked Copy BoxJob 20:18 - luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
Unchecked Copy BoxJob 20:19 - quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
Unchecked Copy BoxJob 20:20 - nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
Unchecked Copy BoxJob 20:21 - non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
Unchecked Copy BoxJob 20:22 - cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
Unchecked Copy BoxJob 20:23 - utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
Unchecked Copy BoxJob 20:24 - fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
Unchecked Copy BoxJob 20:25 - eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
Unchecked Copy BoxJob 20:26 - omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
Unchecked Copy BoxJob 20:27 - revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
Unchecked Copy BoxJob 20:28 - apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
Unchecked Copy BoxJob 20:29 - haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan