The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJob 30:1 - nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
Unchecked Copy BoxJob 30:2 - quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
Unchecked Copy BoxJob 30:3 - egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
Unchecked Copy BoxJob 30:4 - et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
Unchecked Copy BoxJob 30:5 - qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
Unchecked Copy BoxJob 30:6 - in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
Unchecked Copy BoxJob 30:7 - qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
Unchecked Copy BoxJob 30:8 - filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
Unchecked Copy BoxJob 30:9 - nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
Unchecked Copy BoxJob 30:10 - abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
Unchecked Copy BoxJob 30:11 - faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
Unchecked Copy BoxJob 30:12 - ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
Unchecked Copy BoxJob 30:13 - dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
Unchecked Copy BoxJob 30:14 - quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
Unchecked Copy BoxJob 30:15 - redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
Unchecked Copy BoxJob 30:16 - nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
Unchecked Copy BoxJob 30:17 - nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
Unchecked Copy BoxJob 30:18 - in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
Unchecked Copy BoxJob 30:19 - conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
Unchecked Copy BoxJob 30:20 - clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
Unchecked Copy BoxJob 30:21 - mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
Unchecked Copy BoxJob 30:22 - elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
Unchecked Copy BoxJob 30:23 - scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
Unchecked Copy BoxJob 30:24 - verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
Unchecked Copy BoxJob 30:25 - flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
Unchecked Copy BoxJob 30:26 - expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
Unchecked Copy BoxJob 30:27 - interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
Unchecked Copy BoxJob 30:28 - maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
Unchecked Copy BoxJob 30:29 - frater fui draconum et socius strutionum
Unchecked Copy BoxJob 30:30 - cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
Unchecked Copy BoxJob 30:31 - versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization