VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 32:1 - omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
Unchecked Copy BoxJob 32:2 - et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
Unchecked Copy BoxJob 32:3 - porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
Unchecked Copy BoxJob 32:4 - igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
Unchecked Copy BoxJob 32:5 - cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
Unchecked Copy BoxJob 32:6 - respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
Unchecked Copy BoxJob 32:7 - sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
Unchecked Copy BoxJob 32:8 - sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
Unchecked Copy BoxJob 32:9 - non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
Unchecked Copy BoxJob 32:10 - ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
Unchecked Copy BoxJob 32:11 - expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
Unchecked Copy BoxJob 32:12 - et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
Unchecked Copy BoxJob 32:13 - ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
Unchecked Copy BoxJob 32:14 - nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
Unchecked Copy BoxJob 32:15 - extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
Unchecked Copy BoxJob 32:16 - quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
Unchecked Copy BoxJob 32:17 - respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
Unchecked Copy BoxJob 32:18 - plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
Unchecked Copy BoxJob 32:19 - en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
Unchecked Copy BoxJob 32:20 - loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
Unchecked Copy BoxJob 32:21 - non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
Unchecked Copy BoxJob 32:22 - nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan