The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJob 36:1 - addens quoque Heliu haec locutus est

Unchecked Copy BoxJob 36:2 - sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar

Unchecked Copy BoxJob 36:3 - repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum

Unchecked Copy BoxJob 36:4 - vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi

Unchecked Copy BoxJob 36:5 - Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

Unchecked Copy BoxJob 36:6 - sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit

Unchecked Copy BoxJob 36:7 - non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

Unchecked Copy BoxJob 36:8 - et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis

Unchecked Copy BoxJob 36:9 - indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint

Unchecked Copy BoxJob 36:10 - revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate

Unchecked Copy BoxJob 36:11 - si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

Unchecked Copy BoxJob 36:12 - si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia

Unchecked Copy BoxJob 36:13 - simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

Unchecked Copy BoxJob 36:14 - morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos

Unchecked Copy BoxJob 36:15 - eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius

Unchecked Copy BoxJob 36:16 - igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

Unchecked Copy BoxJob 36:17 - causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies

Unchecked Copy BoxJob 36:18 - non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te

Unchecked Copy BoxJob 36:19 - depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

Unchecked Copy BoxJob 36:20 - ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

Unchecked Copy BoxJob 36:21 - cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam

Unchecked Copy BoxJob 36:22 - ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

Unchecked Copy BoxJob 36:23 - quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem

Unchecked Copy BoxJob 36:24 - memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri

Unchecked Copy BoxJob 36:25 - omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul

Unchecked Copy BoxJob 36:26 - ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis

Unchecked Copy BoxJob 36:27 - qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

Unchecked Copy BoxJob 36:28 - qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper

Unchecked Copy BoxJob 36:29 - si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum

Unchecked Copy BoxJob 36:30 - et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet

Unchecked Copy BoxJob 36:31 - per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus

Unchecked Copy BoxJob 36:32 - in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat

Unchecked Copy BoxJob 36:33 - adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1