The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yehoshua (Joshua) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJos 15:1 - igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
Unchecked Copy BoxJos 15:2 - initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
Unchecked Copy BoxJos 15:3 - egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
Unchecked Copy BoxJos 15:4 - atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
Unchecked Copy BoxJos 15:5 - ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
Unchecked Copy BoxJos 15:6 - ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
Unchecked Copy BoxJos 15:7 - et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
Unchecked Copy BoxJos 15:8 - ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
Unchecked Copy BoxJos 15:9 - pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
Unchecked Copy BoxJos 15:10 - et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
Unchecked Copy BoxJos 15:11 - et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
Unchecked Copy BoxJos 15:12 - hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
(Jdg 1:11–15\ )
Unchecked Copy BoxJos 15:13 - Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
Unchecked Copy BoxJos 15:14 - delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
Unchecked Copy BoxJos 15:15 - atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
Unchecked Copy BoxJos 15:16 - dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
Unchecked Copy BoxJos 15:17 - cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
Unchecked Copy BoxJos 15:18 - quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
Unchecked Copy BoxJos 15:19 - at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
Unchecked Copy BoxJos 15:20 - haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
Unchecked Copy BoxJos 15:21 - erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
Unchecked Copy BoxJos 15:22 - et Cina et Dimona Adeda
Unchecked Copy BoxJos 15:23 - et Cedes et Asor Iethnan
Unchecked Copy BoxJos 15:24 - Zif et Thelem Baloth
Unchecked Copy BoxJos 15:25 - et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
Unchecked Copy BoxJos 15:26 - Aman Same et Molada
Unchecked Copy BoxJos 15:27 - et Asergadda et Asemon Bethfeleth
Unchecked Copy BoxJos 15:28 - et Asersual et Bersabee et Baziothia
Unchecked Copy BoxJos 15:29 - Bala et Hiim Esem
Unchecked Copy BoxJos 15:30 - et Heltholad Exiil et Harma
Unchecked Copy BoxJos 15:31 - Siceleg et Medemena et Sensenna
Unchecked Copy BoxJos 15:32 - Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:33 - in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
Unchecked Copy BoxJos 15:34 - et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
Unchecked Copy BoxJos 15:35 - et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
Unchecked Copy BoxJos 15:36 - et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:37 - Sanan et Adesa et Magdalgad
Unchecked Copy BoxJos 15:38 - Delean et Mesfa et Iecthel
Unchecked Copy BoxJos 15:39 - Lachis et Bascath et Aglon
Unchecked Copy BoxJos 15:40 - Thebbon et Lehemas et Chethlis
Unchecked Copy BoxJos 15:41 - et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:42 - Labana et Aether et Asan
Unchecked Copy BoxJos 15:43 - Ieptha et Esna et Nesib
Unchecked Copy BoxJos 15:44 - Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:45 - Accaron cum vicis et villulis suis
Unchecked Copy BoxJos 15:46 - ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
Unchecked Copy BoxJos 15:47 - Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
Unchecked Copy BoxJos 15:48 - et in monte Samir et Iether et Soccho
Unchecked Copy BoxJos 15:49 - et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
Unchecked Copy BoxJos 15:50 - Anab et Isthemo et Anim
Unchecked Copy BoxJos 15:51 - Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:52 - Arab et Roma et Esaan
Unchecked Copy BoxJos 15:53 - Ianum et Bethafua et Afeca
Unchecked Copy BoxJos 15:54 - Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:55 - Maon et Chermel et Zif et Iotae
Unchecked Copy BoxJos 15:56 - Iezrehel et Iucadam et Zanoe
Unchecked Copy BoxJos 15:57 - Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:58 - Alul et Bethsur et Gedor
Unchecked Copy BoxJos 15:59 - Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:60 - Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:61 - in deserto Betharaba Meddin et Schacha
Unchecked Copy BoxJos 15:62 - Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
Unchecked Copy BoxJos 15:63 - Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization