The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yehoshua (Joshua) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJos 4:1 - quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
Unchecked Copy BoxJos 4:2 - elige duodecim viros singulos per singulas tribus
Unchecked Copy BoxJos 4:3 - et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
Unchecked Copy BoxJos 4:4 - vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis
Unchecked Copy BoxJos 4:5 - et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxJos 4:6 - ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides
Unchecked Copy BoxJos 4:7 - respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum
Unchecked Copy BoxJos 4:8 - fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos
Unchecked Copy BoxJos 4:9 - alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxJos 4:10 - sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit
Unchecked Copy BoxJos 4:11 - cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
Unchecked Copy BoxJos 4:12 - filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
Unchecked Copy BoxJos 4:13 - et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho
Unchecked Copy BoxJos 4:14 - in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
Unchecked Copy BoxJos 4:15 - dixitque ad eum
Unchecked Copy BoxJos 4:16 - praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane
Unchecked Copy BoxJos 4:17 - qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
Unchecked Copy BoxJos 4:18 - cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant
Unchecked Copy BoxJos 4:19 - populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho
Unchecked Copy BoxJos 4:20 - duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
Unchecked Copy BoxJos 4:21 - et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides
Unchecked Copy BoxJos 4:22 - docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum
Unchecked Copy BoxJos 4:23 - siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis [Vulgate 4:24] sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
Unchecked Copy BoxJos 4:24 - [Vulgate 4:25] ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization