VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Josue (Joshua) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJos 5:1 - postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxJos 5:2 - eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel
Unchecked Copy BoxJos 5:3 - fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum
Unchecked Copy BoxJos 5:4 - haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus
Unchecked Copy BoxJos 5:5 - qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto
Unchecked Copy BoxJos 5:6 - per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem
Unchecked Copy BoxJos 5:7 - horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat
Unchecked Copy BoxJos 5:8 - postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur
Unchecked Copy BoxJos 5:9 - dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxJos 5:10 - manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho
Unchecked Copy BoxJos 5:11 - et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni
Unchecked Copy BoxJos 5:12 - defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan
Unchecked Copy BoxJos 5:13 - cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum
Unchecked Copy BoxJos 5:14 - qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio [Vulgate 5:15] cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum
Unchecked Copy BoxJos 5:15 - [Vulgate 5:16] solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan