The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Eicha (Lamentations) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxLam 3:1 - ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius

Unchecked Copy BoxLam 3:2 - ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem

Unchecked Copy BoxLam 3:3 - ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die

Unchecked Copy BoxLam 3:4 - BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea

Unchecked Copy BoxLam 3:5 - BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore

Unchecked Copy BoxLam 3:6 - BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos

Unchecked Copy BoxLam 3:7 - GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

Unchecked Copy BoxLam 3:8 - GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam

Unchecked Copy BoxLam 3:9 - GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

Unchecked Copy BoxLam 3:10 - DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis

Unchecked Copy BoxLam 3:11 - DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam

Unchecked Copy BoxLam 3:12 - DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam

Unchecked Copy BoxLam 3:13 - HE misit in renibus meis filias faretrae suae

Unchecked Copy BoxLam 3:14 - HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die

Unchecked Copy BoxLam 3:15 - HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio

Unchecked Copy BoxLam 3:16 - VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere

Unchecked Copy BoxLam 3:17 - VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum

Unchecked Copy BoxLam 3:18 - VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino

Unchecked Copy BoxLam 3:19 - ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis

Unchecked Copy BoxLam 3:20 - ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

Unchecked Copy BoxLam 3:21 - ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo

Unchecked Copy BoxLam 3:22 - HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius

Unchecked Copy BoxLam 3:23 - HETH novae diluculo multa est fides tua

Unchecked Copy BoxLam 3:24 - HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum

Unchecked Copy BoxLam 3:25 - TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum

Unchecked Copy BoxLam 3:26 - TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini

Unchecked Copy BoxLam 3:27 - TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua

Unchecked Copy BoxLam 3:28 - IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se

Unchecked Copy BoxLam 3:29 - IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes

Unchecked Copy BoxLam 3:30 - IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis

Unchecked Copy BoxLam 3:31 - CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus

Unchecked Copy BoxLam 3:32 - CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum

Unchecked Copy BoxLam 3:33 - CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis

Unchecked Copy BoxLam 3:34 - LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae

Unchecked Copy BoxLam 3:35 - LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi

Unchecked Copy BoxLam 3:36 - LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit

Unchecked Copy BoxLam 3:37 - MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente

Unchecked Copy BoxLam 3:38 - MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Unchecked Copy BoxLam 3:39 - MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis

Unchecked Copy BoxLam 3:40 - NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum

Unchecked Copy BoxLam 3:41 - NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos

Unchecked Copy BoxLam 3:42 - NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es

Unchecked Copy BoxLam 3:43 - SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti

Unchecked Copy BoxLam 3:44 - SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio

Unchecked Copy BoxLam 3:45 - SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum

Unchecked Copy BoxLam 3:46 - FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici

Unchecked Copy BoxLam 3:47 - FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio

Unchecked Copy BoxLam 3:48 - FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei

Unchecked Copy BoxLam 3:49 - AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies

Unchecked Copy BoxLam 3:50 - AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis

Unchecked Copy BoxLam 3:51 - AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae

Unchecked Copy BoxLam 3:52 - SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis

Unchecked Copy BoxLam 3:53 - SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me

Unchecked Copy BoxLam 3:54 - SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii

Unchecked Copy BoxLam 3:55 - COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis

Unchecked Copy BoxLam 3:56 - COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus

Unchecked Copy BoxLam 3:57 - COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas

Unchecked Copy BoxLam 3:58 - RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae

Unchecked Copy BoxLam 3:59 - RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum

Unchecked Copy BoxLam 3:60 - RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me

Unchecked Copy BoxLam 3:61 - SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me

Unchecked Copy BoxLam 3:62 - SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die

Unchecked Copy BoxLam 3:63 - SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum

Unchecked Copy BoxLam 3:64 - THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum

Unchecked Copy BoxLam 3:65 - THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum

Unchecked Copy BoxLam 3:66 - THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1