The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Vayikra (Leviticus) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxLev 14:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 14:2 - hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
Unchecked Copy BoxLev 14:3 - qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
Unchecked Copy BoxLev 14:4 - praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
Unchecked Copy BoxLev 14:5 - et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes
Unchecked Copy BoxLev 14:6 - alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati
Unchecked Copy BoxLev 14:7 - quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
Unchecked Copy BoxLev 14:8 - cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
Unchecked Copy BoxLev 14:9 - et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
Unchecked Copy BoxLev 14:10 - die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
Unchecked Copy BoxLev 14:11 - cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
Unchecked Copy BoxLev 14:12 - tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
Unchecked Copy BoxLev 14:13 - immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
Unchecked Copy BoxLev 14:14 - adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
Unchecked Copy BoxLev 14:15 - et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
Unchecked Copy BoxLev 14:16 - tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
Unchecked Copy BoxLev 14:17 - quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
Unchecked Copy BoxLev 14:18 - et super caput eius
Unchecked Copy BoxLev 14:19 - rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum
Unchecked Copy BoxLev 14:20 - et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
Unchecked Copy BoxLev 14:21 - quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium
Unchecked Copy BoxLev 14:22 - duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
Unchecked Copy BoxLev 14:23 - offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
Unchecked Copy BoxLev 14:24 - qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
Unchecked Copy BoxLev 14:25 - immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri
Unchecked Copy BoxLev 14:26 - olei vero partem mittet in manum suam sinistram
Unchecked Copy BoxLev 14:27 - in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum
Unchecked Copy BoxLev 14:28 - tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
Unchecked Copy BoxLev 14:29 - reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
Unchecked Copy BoxLev 14:30 - et turturem sive pullum columbae offeret
Unchecked Copy BoxLev 14:31 - unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
Unchecked Copy BoxLev 14:32 - hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui
Unchecked Copy BoxLev 14:33 - locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Unchecked Copy BoxLev 14:34 - cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
Unchecked Copy BoxLev 14:35 - ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
Unchecked Copy BoxLev 14:36 - at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
Unchecked Copy BoxLev 14:37 - et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
Unchecked Copy BoxLev 14:38 - egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus
Unchecked Copy BoxLev 14:39 - reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
Unchecked Copy BoxLev 14:40 - iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo
Unchecked Copy BoxLev 14:41 - domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
Unchecked Copy BoxLev 14:42 - lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum
Unchecked Copy BoxLev 14:43 - sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
Unchecked Copy BoxLev 14:44 - ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
Unchecked Copy BoxLev 14:45 - quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
Unchecked Copy BoxLev 14:46 - qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 14:47 - et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
Unchecked Copy BoxLev 14:48 - quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
Unchecked Copy BoxLev 14:49 - et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
Unchecked Copy BoxLev 14:50 - et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
Unchecked Copy BoxLev 14:51 - tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
Unchecked Copy BoxLev 14:52 - purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
Unchecked Copy BoxLev 14:53 - cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
Unchecked Copy BoxLev 14:54 - ista est lex omnis leprae et percussurae
Unchecked Copy BoxLev 14:55 - leprae vestium et domorum
Unchecked Copy BoxLev 14:56 - cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
Unchecked Copy BoxLev 14:57 - ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization