VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 16:1 - locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
Unchecked Copy BoxLev 16:2 - et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum
Unchecked Copy BoxLev 16:3 - nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum
Unchecked Copy BoxLev 16:4 - tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
Unchecked Copy BoxLev 16:5 - suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
Unchecked Copy BoxLev 16:6 - cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
Unchecked Copy BoxLev 16:7 - duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
Unchecked Copy BoxLev 16:8 - mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
Unchecked Copy BoxLev 16:9 - cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
Unchecked Copy BoxLev 16:10 - cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
Unchecked Copy BoxLev 16:11 - his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
Unchecked Copy BoxLev 16:12 - adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
Unchecked Copy BoxLev 16:13 - ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
Unchecked Copy BoxLev 16:14 - tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem
Unchecked Copy BoxLev 16:15 - cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi
Unchecked Copy BoxLev 16:16 - et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum
Unchecked Copy BoxLev 16:17 - nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur
Unchecked Copy BoxLev 16:18 - cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
Unchecked Copy BoxLev 16:19 - aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxLev 16:20 - postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
Unchecked Copy BoxLev 16:21 - et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
Unchecked Copy BoxLev 16:22 - cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto
Unchecked Copy BoxLev 16:23 - revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Unchecked Copy BoxLev 16:24 - lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo
Unchecked Copy BoxLev 16:25 - et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
Unchecked Copy BoxLev 16:26 - ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
Unchecked Copy BoxLev 16:27 - vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum
Unchecked Copy BoxLev 16:28 - et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
Unchecked Copy BoxLev 16:29 - eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
Unchecked Copy BoxLev 16:30 - in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
Unchecked Copy BoxLev 16:31 - sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua
Unchecked Copy BoxLev 16:32 - expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis
Unchecked Copy BoxLev 16:33 - et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
Unchecked Copy BoxLev 16:34 - eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan