VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 18:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 18:2 - loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxLev 18:3 - iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
Unchecked Copy BoxLev 18:4 - facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxLev 18:5 - custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
Unchecked Copy BoxLev 18:6 - omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
Unchecked Copy BoxLev 18:7 - turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
Unchecked Copy BoxLev 18:8 - turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
Unchecked Copy BoxLev 18:9 - turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
Unchecked Copy BoxLev 18:10 - turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
Unchecked Copy BoxLev 18:11 - turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
Unchecked Copy BoxLev 18:12 - turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
Unchecked Copy BoxLev 18:13 - turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
Unchecked Copy BoxLev 18:14 - turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
Unchecked Copy BoxLev 18:15 - turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
Unchecked Copy BoxLev 18:16 - turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
Unchecked Copy BoxLev 18:17 - turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
Unchecked Copy BoxLev 18:18 - sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
Unchecked Copy BoxLev 18:19 - ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
Unchecked Copy BoxLev 18:20 - cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
Unchecked Copy BoxLev 18:21 - de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
Unchecked Copy BoxLev 18:22 - cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
Unchecked Copy BoxLev 18:23 - cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
Unchecked Copy BoxLev 18:24 - ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
Unchecked Copy BoxLev 18:25 - et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
Unchecked Copy BoxLev 18:26 - custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
Unchecked Copy BoxLev 18:27 - omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
Unchecked Copy BoxLev 18:28 - cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
Unchecked Copy BoxLev 18:29 - omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
Unchecked Copy BoxLev 18:30 - custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan