The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Vayikra (Leviticus) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxLev 22:1 - locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens

Unchecked Copy BoxLev 22:2 - loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

Unchecked Copy BoxLev 22:3 - dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus

Unchecked Copy BoxLev 22:4 - homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

Unchecked Copy BoxLev 22:5 - et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus

Unchecked Copy BoxLev 22:6 - inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua

Unchecked Copy BoxLev 22:7 - et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est

Unchecked Copy BoxLev 22:8 - morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus

Unchecked Copy BoxLev 22:9 - custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

Unchecked Copy BoxLev 22:10 - omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis

Unchecked Copy BoxLev 22:11 - quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis

Unchecked Copy BoxLev 22:12 - si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

Unchecked Copy BoxLev 22:13 - sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

Unchecked Copy BoxLev 22:14 - qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium

Unchecked Copy BoxLev 22:15 - nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino

Unchecked Copy BoxLev 22:16 - ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

Unchecked Copy BoxLev 22:17 - locutus est Dominus ad Mosen dicens

Unchecked Copy BoxLev 22:18 - loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini

Unchecked Copy BoxLev 22:19 - ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris

Unchecked Copy BoxLev 22:20 - si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

Unchecked Copy BoxLev 22:21 - homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

Unchecked Copy BoxLev 22:22 - si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

Unchecked Copy BoxLev 22:23 - bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest

Unchecked Copy BoxLev 22:24 - omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

Unchecked Copy BoxLev 22:25 - de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea

Unchecked Copy BoxLev 22:26 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Unchecked Copy BoxLev 22:27 - bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino

Unchecked Copy BoxLev 22:28 - sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

Unchecked Copy BoxLev 22:29 - si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

Unchecked Copy BoxLev 22:30 - eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus

Unchecked Copy BoxLev 22:31 - custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

Unchecked Copy BoxLev 22:32 - ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos

Unchecked Copy BoxLev 22:33 - et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization