VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Deu 15:1–11 )
Unchecked Copy BoxLev 25:1 - locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
Unchecked Copy BoxLev 25:2 - loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
Unchecked Copy BoxLev 25:3 - sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
Unchecked Copy BoxLev 25:4 - septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
Unchecked Copy BoxLev 25:5 - quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
Unchecked Copy BoxLev 25:6 - sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
Unchecked Copy BoxLev 25:7 - iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
Unchecked Copy BoxLev 25:8 - numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
Unchecked Copy BoxLev 25:9 - et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
Unchecked Copy BoxLev 25:10 - sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
Unchecked Copy BoxLev 25:11 - quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
Unchecked Copy BoxLev 25:12 - ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
Unchecked Copy BoxLev 25:13 - anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
Unchecked Copy BoxLev 25:14 - quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
Unchecked Copy BoxLev 25:15 - et iuxta supputationem frugum vendet tibi
Unchecked Copy BoxLev 25:16 - quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
Unchecked Copy BoxLev 25:17 - nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxLev 25:18 - facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
Unchecked Copy BoxLev 25:19 - et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
Unchecked Copy BoxLev 25:20 - quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
Unchecked Copy BoxLev 25:21 - dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
Unchecked Copy BoxLev 25:22 - seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
Unchecked Copy BoxLev 25:23 - terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
Unchecked Copy BoxLev 25:24 - unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
Unchecked Copy BoxLev 25:25 - si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
Unchecked Copy BoxLev 25:26 - sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
Unchecked Copy BoxLev 25:27 - conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
Unchecked Copy BoxLev 25:28 - quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
Unchecked Copy BoxLev 25:29 - qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
Unchecked Copy BoxLev 25:30 - si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
Unchecked Copy BoxLev 25:31 - sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
Unchecked Copy BoxLev 25:32 - aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
Unchecked Copy BoxLev 25:33 - si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
Unchecked Copy BoxLev 25:34 - suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
Unchecked Copy BoxLev 25:35 - si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
Unchecked Copy BoxLev 25:36 - ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
Unchecked Copy BoxLev 25:37 - pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Unchecked Copy BoxLev 25:38 - ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
Unchecked Copy BoxLev 25:39 - si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
Unchecked Copy BoxLev 25:40 - sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
Unchecked Copy BoxLev 25:41 - et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
Unchecked Copy BoxLev 25:42 - mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
Unchecked Copy BoxLev 25:43 - ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
Unchecked Copy BoxLev 25:44 - servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
Unchecked Copy BoxLev 25:45 - et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
Unchecked Copy BoxLev 25:46 - et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
Unchecked Copy BoxLev 25:47 - si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
Unchecked Copy BoxLev 25:48 - post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
Unchecked Copy BoxLev 25:49 - et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
Unchecked Copy BoxLev 25:50 - supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Unchecked Copy BoxLev 25:51 - si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
Unchecked Copy BoxLev 25:52 - si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Unchecked Copy BoxLev 25:53 - quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
Unchecked Copy BoxLev 25:54 - quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
Unchecked Copy BoxLev 25:55 - mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan