The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Vayikra (Leviticus) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxLev 26:1 - ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

Unchecked Copy BoxLev 26:2 - custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

Unchecked Copy BoxLev 26:3 - si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

Unchecked Copy BoxLev 26:4 - et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

Unchecked Copy BoxLev 26:5 - adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

Unchecked Copy BoxLev 26:6 - dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

Unchecked Copy BoxLev 26:7 - persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

Unchecked Copy BoxLev 26:8 - persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

Unchecked Copy BoxLev 26:9 - respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

Unchecked Copy BoxLev 26:10 - comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

Unchecked Copy BoxLev 26:11 - ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

Unchecked Copy BoxLev 26:12 - ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

Unchecked Copy BoxLev 26:13 - ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

Unchecked Copy BoxLev 26:14 - quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

Unchecked Copy BoxLev 26:15 - si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

Unchecked Copy BoxLev 26:16 - ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

Unchecked Copy BoxLev 26:17 - ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

Unchecked Copy BoxLev 26:18 - sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

Unchecked Copy BoxLev 26:19 - et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

Unchecked Copy BoxLev 26:20 - consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

Unchecked Copy BoxLev 26:21 - si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

Unchecked Copy BoxLev 26:22 - emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

Unchecked Copy BoxLev 26:23 - quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

Unchecked Copy BoxLev 26:24 - ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

Unchecked Copy BoxLev 26:25 - inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

Unchecked Copy BoxLev 26:26 - postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

Unchecked Copy BoxLev 26:27 - sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

Unchecked Copy BoxLev 26:28 - et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

Unchecked Copy BoxLev 26:29 - ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

Unchecked Copy BoxLev 26:30 - destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

Unchecked Copy BoxLev 26:31 - in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

Unchecked Copy BoxLev 26:32 - disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

Unchecked Copy BoxLev 26:33 - vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

Unchecked Copy BoxLev 26:34 - tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

Unchecked Copy BoxLev 26:35 - in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

Unchecked Copy BoxLev 26:36 - et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

Unchecked Copy BoxLev 26:37 - et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

Unchecked Copy BoxLev 26:38 - peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

Unchecked Copy BoxLev 26:39 - quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

Unchecked Copy BoxLev 26:40 - donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

Unchecked Copy BoxLev 26:41 - ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

Unchecked Copy BoxLev 26:42 - et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero

Unchecked Copy BoxLev 26:43 - quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

Unchecked Copy BoxLev 26:44 - et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

Unchecked Copy BoxLev 26:45 - [Vulgate 26:45a] et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus

Unchecked Copy BoxLev 26:46 - [Vulgate 26:45b] haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1