Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Vayikra (Leviticus) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxLev 9:1 - facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
Unchecked Copy BoxLev 9:2 - tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
Unchecked Copy BoxLev 9:3 - et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
Unchecked Copy BoxLev 9:4 - bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis
Unchecked Copy BoxLev 9:5 - tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
Unchecked Copy BoxLev 9:6 - ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
Unchecked Copy BoxLev 9:7 - dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
Unchecked Copy BoxLev 9:8 - statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
Unchecked Copy BoxLev 9:9 - cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
Unchecked Copy BoxLev 9:10 - adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxLev 9:11 - carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
Unchecked Copy BoxLev 9:12 - immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
Unchecked Copy BoxLev 9:13 - ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni
Unchecked Copy BoxLev 9:14 - lotis prius aqua intestinis et pedibus
Unchecked Copy BoxLev 9:15 - et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
Unchecked Copy BoxLev 9:16 - fecit holocaustum
Unchecked Copy BoxLev 9:17 - addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
Unchecked Copy BoxLev 9:18 - immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu
Unchecked Copy BoxLev 9:19 - adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Unchecked Copy BoxLev 9:20 - posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari
Unchecked Copy BoxLev 9:21 - pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses
Unchecked Copy BoxLev 9:22 - et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit
Unchecked Copy BoxLev 9:23 - ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
Unchecked Copy BoxLev 9:24 - et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization