VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Deu 14:3–21 )
Unchecked Copy BoxLev 11:1 - locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Unchecked Copy BoxLev 11:2 - dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
Unchecked Copy BoxLev 11:3 - omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
Unchecked Copy BoxLev 11:4 - quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
Unchecked Copy BoxLev 11:5 - chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
Unchecked Copy BoxLev 11:6 - lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
Unchecked Copy BoxLev 11:7 - et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
Unchecked Copy BoxLev 11:8 - horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
Unchecked Copy BoxLev 11:9 - haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Unchecked Copy BoxLev 11:10 - quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
Unchecked Copy BoxLev 11:11 - et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
Unchecked Copy BoxLev 11:12 - cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
Unchecked Copy BoxLev 11:13 - haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
Unchecked Copy BoxLev 11:14 - milvum ac vulturem iuxta genus suum
Unchecked Copy BoxLev 11:15 - et omne corvini generis in similitudinem suam
Unchecked Copy BoxLev 11:16 - strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
Unchecked Copy BoxLev 11:17 - bubonem et mergulum et ibin
Unchecked Copy BoxLev 11:18 - cycnum et onocrotalum et porphirionem
Unchecked Copy BoxLev 11:19 - erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
Unchecked Copy BoxLev 11:20 - omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
Unchecked Copy BoxLev 11:21 - quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
Unchecked Copy BoxLev 11:22 - comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
Unchecked Copy BoxLev 11:23 - quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
Unchecked Copy BoxLev 11:24 - et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 11:25 - et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
Unchecked Copy BoxLev 11:26 - omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Unchecked Copy BoxLev 11:27 - quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 11:28 - et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
Unchecked Copy BoxLev 11:29 - hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
Unchecked Copy BoxLev 11:30 - migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
Unchecked Copy BoxLev 11:31 - omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 11:32 - et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Unchecked Copy BoxLev 11:33 - vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
Unchecked Copy BoxLev 11:34 - omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
Unchecked Copy BoxLev 11:35 - et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
Unchecked Copy BoxLev 11:36 - fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
Unchecked Copy BoxLev 11:37 - si ceciderint super sementem non polluent eam
Unchecked Copy BoxLev 11:38 - sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
Unchecked Copy BoxLev 11:39 - si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 11:40 - et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 11:41 - omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
Unchecked Copy BoxLev 11:42 - quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Unchecked Copy BoxLev 11:43 - nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
Unchecked Copy BoxLev 11:44 - ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
Unchecked Copy BoxLev 11:45 - ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
Unchecked Copy BoxLev 11:46 - ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
Unchecked Copy BoxLev 11:47 - ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan