The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA LOUKAN (Luke) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxLuk 10:1 - post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
Unchecked Copy BoxLuk 10:2 - et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
Unchecked Copy BoxLuk 10:3 - ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
Unchecked Copy BoxLuk 10:4 - nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
Unchecked Copy BoxLuk 10:5 - in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
Unchecked Copy BoxLuk 10:6 - et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
Unchecked Copy BoxLuk 10:7 - in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
Unchecked Copy BoxLuk 10:8 - et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
Unchecked Copy BoxLuk 10:9 - et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 10:10 - in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
Unchecked Copy BoxLuk 10:11 - etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 10:12 - dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
(Mat 11:20–24 )
Unchecked Copy BoxLuk 10:13 - vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
Unchecked Copy BoxLuk 10:14 - verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
Unchecked Copy BoxLuk 10:15 - et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
Unchecked Copy BoxLuk 10:16 - qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
Unchecked Copy BoxLuk 10:17 - reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
Unchecked Copy BoxLuk 10:18 - et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
Unchecked Copy BoxLuk 10:19 - ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
Unchecked Copy BoxLuk 10:20 - verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
(Mat 11:25–27 )
Unchecked Copy BoxLuk 10:21 - in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
Unchecked Copy BoxLuk 10:22 - omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Unchecked Copy BoxLuk 10:23 - et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
Unchecked Copy BoxLuk 10:24 - dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
(Mat 22:34–40; Mar 12:28–34 )
Unchecked Copy BoxLuk 10:25 - et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
Unchecked Copy BoxLuk 10:26 - at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
Unchecked Copy BoxLuk 10:27 - ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
Unchecked Copy BoxLuk 10:28 - dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
Unchecked Copy BoxLuk 10:29 - ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
Unchecked Copy BoxLuk 10:30 - suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
Unchecked Copy BoxLuk 10:31 - accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
Unchecked Copy BoxLuk 10:32 - similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
Unchecked Copy BoxLuk 10:33 - Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
Unchecked Copy BoxLuk 10:34 - et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
Unchecked Copy BoxLuk 10:35 - et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
Unchecked Copy BoxLuk 10:36 - quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
Unchecked Copy BoxLuk 10:37 - at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
Unchecked Copy BoxLuk 10:38 - factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
Unchecked Copy BoxLuk 10:39 - et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
Unchecked Copy BoxLuk 10:40 - Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
Unchecked Copy BoxLuk 10:41 - et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
Unchecked Copy BoxLuk 10:42 - porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization